Avunculo vero nuper mortuo, quum inter alios consanguineos testamenti
ejus lectionem audiendi causa advenissem, erectis auribus verba talia
sequentia accepi: 'Quoniam persuasum habeo meum dilectum nepotem
Homerum, longa et intima rerum angustarum domi experientia, aptissimum
esse qui divitias tueatur, beneficenterque ac prudenter iis divinis
creditis utatur,--ergo, motus hisce cogitationibus, exque amore meo in
illum magno, do, legoque nepoti caro meo supranominato omnes
singularesque istas possessiones nec ponderabiles nec computabiles meas
quae sequuntur, scilicet: quingentos libros quos mihi pigneravit dictus
Homerus, anno lucis 1792, cum privilegio edendi et repetendi opus istud
"scientificum" (quod dicunt) suum, si sic elegerit. Tamen D.O.M, precor
oculos Homeri nepotis mei ita aperiat eumque moveat, ut libros istos in
bibliotheca unius e plurimis castellis suis Hispaniensibus tuto
abscondat.'
His verbis vix credibilibus, auditis, cor meum in pectore exsultavit.
Deinde, quoniam tractatus Anglice scriptus spem auctoris fefellerat,
quippe quum studium Historiae Naturalis in Republica nostra inter
factionis strepitum languescat, Latine versum edere statui, et eo potius
quia nescio quomodo disciplina academica et duo diplomata proficiant,
nisi quod peritos linguarum omnino mortuarum (et damnandarum, ut dicebat
iste [Greek: panourgos] Guilielmus Cobbett) nos faciant.
Pages:
387
388
389
390
391
392
393
394
395
396
397
398
399
400
401
402
403
404
405
406
407
408
409
410
411