Prev | Current Page 397 | Next

Lowell, James Russell, 1819-1891

"The Complete Poetical Works of James Russell Lowell"


Extemplo mei solius impensis librum edere decrevi, nihil omnino dubitans
quin 'Mundus Scientificus' (ut aiunt) crumenam meam ampliter repleret.
Nullam, attamen, ex agro illo meo parvulo segetem demessui praeter
gaudium vacuum bene de Republica merendi. Iste panis meus pretiosus
super aquas literarias faeculentas praefidenter jactus, quasi Harpyiaram
quarundam (scilicet bibliopolarum istorum facinorosorum supradictorum)
tactu rancidus, intra perpaucos dies mihi domum rediit. Et, quum ipse
tali victu ali non tolerarem, primum in mentem venit pistori (typographo
nempe) nihilominus solvendum esse. Animum non idcirco demisi, imo aeque
ac pueri naviculas suas penes se lino retinent (eo ut e recto cursu
delapsas ad ripam retrahant), sic ego Arga meam chartaceam fluctibus
laborantem a quaesitu velleris aurei, ipse potius tonsus pelleque
exutus, mente solida revocavi. Metaphoram ut mutem, _boomarangam_ meam a
scopo aberrantem, retraxi, dum majore vi, occasione ministrante,
adversus Fortunam intorquerem. Ast mihi, talia volventi, et, sicut
Saturnus ille [Greek: paidoboros], liberos intellectus mei depascere
fidenti, casus miserandus, nec antea inauditus, supervenit.


Pages:
385 386 387 388 389 390 391 392 393 394 395 396 397 398 399 400 401 402 403 404 405 406 407 408 409
wolumin księgarnia księgarnia rosyjski lublin żarty Chantilas redplanet